Mark 10:31
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. + 10.31 Multi autem. Quia multi incipiunt sed non perficiunt, terribilis sententia subditur: Multi autem, etc. Latro in cruce confessor eodem die quo pro peccatis suis crucifixus est, gratia fidei cum Christo in paradiso gaudet. Quotidie quoque videmus multos laicos magis vitæ meritis excellere, et alios a prima ætate spirituali studio ferventes, ad extremum otio torpescere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But many that are first shall be last; and the last first.
In Context
Cross References
Matthew 19:30Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Matthew 21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.
Luke 7:40Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
Luke 18:11Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus: + 18.11 Deus, gratias, etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere æstimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis cæteris appetit singulariter videri habere quæ habet. Hac Pharisæus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se prætulit.
Romans 9:30Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est.