Mark 12:8
Et apprehendentes eum, occiderunt: et ejecerunt extra vineam. + 12.8 Et ejecerunt. Notat pertinaciam eorum: qui nec crucifixo ac resuscitato Domino ad prædicationem apostolorum credere voluerunt, sed quasi vile cadaver projecerunt: quia quantum in se erat, a suis finibus excludentes gentibus suscipiendum dederunt. BEDA. Cuicunque fidelium mysterium baptismi, etc., usque ad Dominum crucifigere et ostentatui habere gaudebit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they took him, and killed him, and cast him out of the vineyard.
In Context
9Quid ergo faciet dominus vineæ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
Cross References
Matthew 21:39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. + 21.39 Ejecerunt extra vineam. Marcus mutat hunc ordinem, dicens: Occiderunt et ejecerunt extra vineam Luc. 20., quasi vile cadaver. In quo notat pertinaciam, quia occiso Domino et resuscitato, a suis finibus eum excluserunt, et gentibus miserunt.
Hebrews 13:11Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. + 13.11 Quorum enim, etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus. Animalium. Christus per illa animalia significabatur.