Matthew 25:13
Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Watch therefore, for ye know neither the day nor the hour wherein the Son of man cometh.
In Context
12At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
Cross References
Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.
Mark 13:33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Acts 20:31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. + 20.31 Memoria retinentes. RAB. Quod ipsis dixerat, vult illud esse memoria retinendum, non enim parva est custodia, divini præcepti memoria.
1 Thessalonians 5:6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
1 Peter 4:7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.
Revelation 16:15Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.