The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 16 › Matthew 16:19

Matthew 16:19

Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. + 16.19 Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I will give unto thee the keys of the kingdom of heaven: and whatsoever thou shalt bind on earth shall be bound in heaven: and whatsoever thou shalt loose on earth shall be loosed in heaven.

In Context

18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.

20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. + 16.20 Ut nemini, etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.

Read all of Matthew 16

Cross References

Isaiah 22:22Et dabo clavem domus David super humerum ejus; et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat. + 22.22 Clavem. Per clavem quam super humerum portat, sceptrum regni et signum victoriæ, id est crucem possumus intelligere quam Christus ipse in suo proprio portavit humero. Domus David. Domum David vocat domum Domini, in qua erat aurea clavis. Et aperiet. Unde: Qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Quod in passione reseravit claudi non poterit; quod in cæremoniis clausit, nemo aperiet.

John 20:23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. + 20.23 Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.

Acts 10:34Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus; + 10.34 Non est personarum acceptor, etc. BEDA. Patet Deum non esse personarum acceptorem, etc., usque ad sed omnes credentes acciperent.

1 Corinthians 5:4in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, + 5.4 In nomine Domini. Hoc modo judicavi, ut vos congregati in unum sine aliqua dissensione (quibus mea auctoritas et virtus Christi cooperabitur) tradatis hujusmodi Satanæ.

1 Thessalonians 4:8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis. + 4.8 Qui etiam dedit, etc. Ad hæc peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas prædicandi et arguendi. Rogamus autem vos fratres, etc. Non est prædictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

Revelation 3:7Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit: + 3.7 Hæc dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut cœpisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis Joan. 14., sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quæramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suæ bonitatis habeat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 16:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 16:18Matthew 16Matthew 16:20 →