bible.software › Mark › Mark 13 › Mark 13:4
Mark 13:4
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Tell us, when shall these things be? and what shall be the sign when all these things shall be fulfilled?
In Context
3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: + 13.3 Et cum, etc. BED. In sanctis quietus manet: dum superborum detestatur amentiam. Mons enim Olivarum fructiferam Ecclesiæ celsitudinem significat: mons ille non infructuosas arbores, sed oliveta gignit, quibus lumen alitur, requies lassis tribuitur, infirmitas solvitur.
5Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat: + 13.5 Et respondens. ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.
Read all of Mark 13
Cross References
Daniel 12:8Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
Luke 21:7Interrogaverunt autem illum, dicentes: Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient? + 21.7 Interrogaverunt. Quia laudantibus ædificationes templi prædixerat omnia destruenda, discipuli (sicut Marcus ait) Petrus, Jacobus, et Joannes et Andræas separatim quærunt tempus, et signa prædictæ destructionis.
Acts 1:6Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?
This Verse In Other Editions
Study Mark 13:4