Mark 13:5
Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat: + 13.5 Et respondens. ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus answering them began to say, Take heed lest any man deceive you:
In Context
4Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari?
Cross References
Matthew 24:4Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat: + 24.4 Videte. Cum hæc fient, ne putemus instare diem Domini, cujus signum perspicue ponitur in sequentibus. Præmunit ne turbentur vel deficiant per deceptionem, ut per Simonem Magum, vel per tribulationem et persecutionem, ut per Neronem. Nota hæc venientia ante excidium Jerusalem similia sunt et eadem fere cum his quæ fient in consummatione sæculi, et loquitur ita de uno quasi de alio.
1 Corinthians 15:33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.
Colossians 2:8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: + 2.8 Fallaciam. Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse.
1 John 4:1Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. + 4.1 Quoniam multi. Multi hæretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguæ, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, hæreticus spargit: hic non habet spiritum Dei.