The Bible Software
bible.softwareMarkMark 13 › Mark 13:6

Mark 13:6

multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. + 13.6 Multi enim venient. Imminente excidio multi venerunt qui se esse Christos, et jam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in Ecclesia temporibus apostolorum inter cætera diem Domini instare minati sunt. Multi in nomine Christi venere Antichristi, quorum primus Simon Magus, cui auscultabant omnes qui erant in Samaria a minimo usque ad maximum dicentes: Hic est virtus Dei quæ vocatur magna: eo quod multo tempore magicis artibus dementasset eos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For many shall come in my name, saying, I am Christ; and shall deceive many.

In Context

5Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat: + 13.5 Et respondens. ID. A tempore Dominicæ passionis in populo Judæorum qui latronem seditiosum elegerunt, Christum Salvatorem abjecerunt, nec bella hostium nec seditiones civium cessaverunt; sed apostoli ne his adventantibus terreantur, et ne Hierosolymam Judæamque deserant, admonentur, quia non statim finis. In quadragesimum enim annum desolatio provinciæ et ultimum urbis ac templi excidium prolatum est.

7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.

Read all of Mark 13

Cross References

Jeremiah 14:14Et dicit Dominus ad me: [Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.

Matthew 24:5multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. + 24.5 multi. Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui præter alia falsa dicerent instare diem Domini.

Matthew 24:23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.

John 5:43Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. + 5.43 Si alius. Antichristus, qui propriam gloriam quærit non Dei, id est in nomine suo veniet, hoc est quod Apostolus ait, ut credant mendacio, qui non crediderunt veritati.

Acts 5:36Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. + 5.36 Theodas. BEDA. Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se præbere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 13:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 13:5Mark 13Mark 13:7 →