Mark 13:7
Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 14:14Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Matthew 18:7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.
Luke 21:9Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri: oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis. + 21.9 Prælia et seditiones. Hæc a passione Domini in Judæa abundaverunt, quibus ne territi apostoli Jerusalem et Judæam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragesimum secundum annum.