Mark 14:3
Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. + 14.3 Et cum esset Bethaniæ. ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi. Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit, etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. Mulier. BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. Alabastrum. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati. Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius. Et fracto. HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 4:13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo. + 4.13 Emissiones. Id est fructus horti, scilicet opera quæ post plantationem et irrigationem baptismi prodeunt, sunt mihi mala punica, id est matura refectio, ita me delectans ut paradisus. Cypri. Id est directi, et in altum crescentes, in humanitate graciles et attenuati, quorum operibus juncta charitate inungitur princeps. Cyprus divinam gratiam, nardus Dominicam passionem, crocus charitatem exprimit. Cyprus est in Ægypto aromatica arbor, semine candido et odorifero, quod coquitur in oleo et exprimitur, inde unguentum regale quod cyprus dicitur paratur. Sic in tenebris hujus mundi divinæ gratiæ benedictio in pinguedine charitatis suscipitur et flammis tentationum probatur, quibus sociatur nardus herba humilis, id est fides Dominicæ passionis et imitatio. Conjungitur ergo cyprus nardo, cum divina gratia confortat nos compati Christo. Item nardus croco jungitur: cum in charitate Christi mortem libenter accipimus. Nardus est redolens et calens, et significat charitatem. Crocus est aurei coloris et significat divina sapientia imbutos.
Matthew 21:17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.
Matthew 26:6Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi, + 26.6 Cum autem. Habito consilio ordo narrationis illuc transit, tunc abiit unus de duodecim, ut factum Judæ conjungatur ad consilium sacerdotum. Redit autem ad eum diem, qui erat ante sex dies paschæ dicens: Cum autem, etc. Simonis. Permanet pristinum nomen ut virtus curantis appareat. Per eam domum accipe illam partem populi quæ credidit Domino et curata est. Simon, id est obediens.
John 11:2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)