Mark 14:26
Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. + 14.26 Et hymno dicto. ID. Potest intelligi hymnus quem secundum Joannem Patri gratias agens decantabat, etc., usque ad et charismata sancti Spiritus quibus in corde perungamur, debere conscendere. In montem Olivarum. HIER. In monte Oliveti tenetur Jesus: et inde ascendit ad cœlos: ut sciamus quia inde ascendimus ad cœlos unde vigilamus, et oramus, et ligamur, nec repugnamus in terra. Omnes scandalizabimini. BEDA. Prædicit quid passuri sint: ut cum passi fuerint non desperent, sed pœniteant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they had sung an hymn, they went out into the mount of Olives.
In Context
Cross References
Judges 18:1In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quærebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Matthew 21:1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, + 21.1 Et cum appropinquassent. Hic prætermittit Matthæus ea quæ facta sunt antequam intraret Jerosolymam, quæ alii prolixius tractant. Et cum appropinquassent. Dominus spiritualiter Jerusalem appropinquavit quando incarnatus, Ecclesiam in qua est visio pacis visitavit, quam per confessionem sibi reconciliavit. Bethphage enim domus buccæ dicitur. Bethphage. Bethphage erat viculus sacerdotum in monte Oliveti, in cujus montis latere est civitas Bethania. Bethphage, domus buccæ. Bethania, domus obedientiæ. Has Dominus pergens, Jerusalem sua præsentia sublimat, quia multos ante passionem docendo donis piæ confessionis et obedientiæ implevit. Sitæ autem sunt illæ civitates in monte Olivarum, id est, in Christo Domino, a quo unctio et lux omnibus venit; unde: Non potest civitas abscondi super montem posita
Luke 22:39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. + 22.39 Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.
1 Corinthians 14:15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente. + 14.15 Orabo spiritu. Id est, ita loqui approbo, ut signa rerum formentur in spiritu, et eorum intellectus refulgeat in mente. Vel, Orabo ore et mente.
Colossians 3:16Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo. + 3.16 Docentes et commonentes. Hoc dicit, ut doctrina fiat illis qui nesciunt, et commonitio illis qui sciunt.
Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.