The Bible Software
bible.softwareMarkMark 15 › Mark 15:26

Mark 15:26

Et erat titulus causæ ejus inscriptus: Rex Judæorum. + 15.26 Et erat titulus. BEDA. Titulus ostendit quod nec occidendo potuerunt efficere quod non esset eis rex; unde: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Bene enim simul est rex et pontifex, cum eximiam Patri suæ carnis hostiam offerret in altari crucis, et regis dignitatem titulo prætenderet, ut cunctis insinuaret quod per crucis patibulum non perdiderit, sed confirmaverit imperium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the superscription of his accusation was written over, THE KING OF THE JEWS.

In Context

25Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum. + 15.25 Erat autem hora ter. HIER. Hoc proprie Marcus, nam sexta hora tenebræ suffuderunt terram, ut non quis posset movere caput. A tricesimo namque, etc., usque ad qui magis dicendi sunt eum crucifixisse quamvis nitantur hoc dissimulare, quam milites qui secundum officium suum duci suo paruere.

27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus. + 15.27 Et cum eo crucifigunt. BEDA. Sicut dicit Apostolus: Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum. Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus: Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quæ sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum Ephes. 3.. Duos latrones. ID.Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro æterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus. HIER. Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter præcedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita pœna plectitur æterna. Hic pullus Judæ ligatur ad vitem, id est, pallium tingitur in sanguine uvæ, hic lacerant hædi vineam.

Read all of Mark 15

Cross References

Deuteronomy 23:5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. + 23.5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1

Isaiah 10:7Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. + 10.7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Matthew 27:37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. + 27.37 Causam. Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi.

Luke 23:37et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 15:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 15:25Mark 15Mark 15:27 →