Mark 3:11
Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei: et clamabant, dicentes: + 3.11 Et spiritus immundi, etc. BEDA. Uterque et plagas habentes, et immundi spiritus. Sed infirmi pia intentione salutis: dæmoniaci, vel potius in eis dæmones: non solum timore coacti ad procidendum, verum etiam ad confitendum majestatem ejus. Præsentia enim ejus perterriti, quem Filium Dei esse jamjamque noverant, celare non poterant. Saniores Arianis, qui etiam hodie negant Filium Dei esse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Cross References
Matthew 4:3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. + 4.3 Et accedens. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius Dei es. Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es. Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.
Matthew 8:29Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? + 8.29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum.
Matthew 14:33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es. + 14.33 Et adoraverunt, etc. Viso signo Filium Dei confitentur: cur ergo Arius creaturam esse perducat?
Mark 1:23Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
Luke 4:41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. + 4.41 Tu es Filius Dei. ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriæ, nunquam crucifixissent Matth. 1..
Acts 16:17Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. + 16.17 Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.