The Bible Software
bible.softwareMarkMark 4 › Mark 4:30

Mark 4:30

Et dicebat: Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolæ comparabimus illud?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Whereunto shall we liken the kingdom of God? or with what comparison shall we compare it?

In Context

29Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis. + 4.29 Mittit falcem. VICT. ANT. Messis quidem tempus consummationis, falx Dei verbum omni gladio ancipiti penetrabilius. Cæterum falx hoc loco non denotat, etc., usque ad omnes enim ferunt frumentum, etsi non æque multum omnes.

31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quæ sunt in terra: + 4.31 Sicut granum. HIER. Hoc semen iterum comparat grano sinapis, quod minimum in timore est, magnum in charitate, quæ major est omnibus oleribus, quia Deus charitas est, et omnis caro fenum, et qui infirmus est, olera manducet. Et facit ramos misericordiæ et compassionis. Cujus sub umbra pauperes Christi qui sunt cœli animalia delectantur habitare. Seminatum fuerit. A Christo sive ab homine in terra, vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum prædicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui. Minus est, etc. Quasi contemptibilia prædicans, et primo non creditur, quia prædicat Deum hominem mortuum, crucifixum, hoc eloquentiæ et sapientiæ philosophorum comparatum minus invenitur.

Read all of Mark 4

Cross References

Lamentations 2:13Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?

Matthew 13:24Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo: + 13.24 Aliam parabolam. Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hæc parabola proponitur, dimissis turbis, domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam, et discretionem, et longanimitatem, et justitiam.

Luke 13:18Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud? + 13.18 Dicebat ergo. Quandoquidem aderant gaudentes et glorificantes, dicebat ad commendationem et instructionem illorum qui per humilitatem et fidei fervorem exaltandi sunt in Ecclesia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 4:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 4:29Mark 4Mark 4:31 →