Mark 4:35
Et ait illis in illa die, cum sero esset factum: Transeamus contra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the same day, when the even was come, he saith unto them, Let us pass over unto the other side.
In Context
Cross References
Matthew 8:18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. + 8.18 Videns autem Jesus. Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus.
Matthew 14:22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. + 14.22 Et statim compulit, etc. RAB. Qui, ut ait Joannes, venturi erant ut facerent eum regem Joan. 6., qui miraculum panum viderant, etc., usque ad pro quibus ne nos emolliant, oremus.
Mark 6:45Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. + 6.45 Et statim cœgit. Exemplum dat nobis ut in omnibus bonis quæ agimus humani favoris retributionem vitemus: ne nos operatio virtutum ad concupiscentiam flectat temporalium. Quod ipse Dominus nobis insinuans, cum hi qui virtutes ejus admirabantur, regem eum facere vellent, fugit in montem orare. Crucifixoribus promptus occurrit, ut scilicet parati simus ad adversa toleranda, cauti ad blandimenta si arriserint, et ne nos, si affluant, emolliendo decipiant, crebris a Domino precibus imploremus. Ad Bethsaidam. BEDA. Bethsaida civitas est in Galilæa Andreæ et Petri et Philippi prope stagnum Genesareth. Sed Marcus dicit, etc., usque ad quæ ambæ sunt civitates in Galilæa juxta stagnum Genesareth: quod etiam Tiberiadis a Tiberiade civitate sic vocatur.
Luke 8:22Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
John 6:1Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: + 6.1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.
John 6:25Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? + 6.25 Et cum invenissent. Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.