Mark 5:40
Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. + 5.40 Ejectis omnibus. ID. Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi sæcularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quæ intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:14Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. + 19.14 Egressus, etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiæ Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duæ filiæ meæ quæ non cognoverunt virum, etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quæ viros habuerunt in Sodomis perisse, et quæ virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus: virgines ergo filiæ necdum fuerant matrimonio copulatæ.
Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Matthew 7:6Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. + 7.6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.
Luke 8:53Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. + 8.53 Deridebant, etc. Merito exclusi sunt, qui deridere quam credere malebant, indigni videre resurrectionis miraculum.
Acts 17:32Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum.