Mark 5:42
Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
Cross References
Mark 1:27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. + 1.27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.
Mark 6:51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Acts 3:10Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. + 3.10 Stupore et exstasi. Id est, pavore et excessu mentis. Dicitur etiam exstasis, cum mens a pavore non alienatur, sed inspiratione revelationis assumitur. Cucurrit, etc. BEDA. Salvato Isræle per apostolos, cucurrit omnis mundus, etc., usque ad solus per orbem pacificum tenet imperium.