Mark 7:4
et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: + 7.4 Baptismata. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 26:6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis; cantabo, et psalmum dicam Domino. + 26.6 Circumivi. AUG. Quia mihi se præbuit ducem, etc., usque ad ut omnes voluntates ejus implerem. HIER. Vel circumspexi omnia creata, vel exempla sanctorum. AUG. Circumivi animo omnia creata, etc., usque ad tanto ardentius appetit. 1
Jeremiah 4:14Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? + 4.14 Lava a malitia. Respondet propheta imo in propheta Dominus, Lava. Unde: Lavamini, mundi estote Isa. 1., scilicet aqua baptismi, aqua pœnitentiæ salutaris.
Matthew 27:24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. + 27.24 Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.
John 2:6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. + 2.6 Binas vel. ID. Æstimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Nœ disseminatæ.
Hebrews 9:10et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. + 9.10 Usque ad tempus correctionis; id est usque ad tempus gratiæ, quo in melius corrigendi erant ii qui hucusque sub pædagogo erant, quos lex non poterat perfectos facere, non tamen eo tempore debebat cessare.
1 John 1:7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. + 1.7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.