The Bible Software
bible.softwareMarkMark 7 › Mark 7:5

Mark 7:5

et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? + 7.5 Quare discipuli tui, etc. Mira stultitia! Filium Dei arguunt, quia non servat præcepta hominum. Manus autem, id est, opera non corporis sed animæ lavandæ sunt, ut fiat in illis Verbum Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the Pharisees and scribes asked him, Why walk not thy disciples according to the tradition of the elders, but eat bread with unwashen hands?

In Context

4et a foro nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum: + 7.4 Baptismata. Frustra vasorum baptismata servant, qui cordium suorum et corporum sordes negligunt. Non enim hoc de materialibus manibus dictum est, sed pro mentium emundatione, et operum castigatione, et animarum sanctimonia et salute.

6At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: + 7.6 Bene prophetavit. HIERON. Latratum Pharisæorum reprimit furca rationis, id est, Moysi et Isaiæ increpatione, ut et nos hæreticos verbis Scripturæ vincere possimus.

Read all of Mark 7

Cross References

Mark 2:16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?

Acts 21:21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. + 21.21 Dicens non debere. BED. Quasi dicerent: In doctrina Christi damnas velut sacrilega, etc., usque ad sed Judæi non prohibebantur. Neque secundum. Non sunt prohibiti eo tempore Judæi in Christum credentes, secundum legem ingredi, stante adhuc templo et sua religione, quamvis in sacramentis Novi Testamenti salutem habituri, sed credentes ex gentibus prohibebantur ad legem converti, qui tamen legis mandata ad mores et munditiam corporis pertinentia, ut est: Non concupisces, etc., diligenter observare jubebantur. Quadruplex synodus Jerosolymis habita est: prima fuit de electione alterius apostoli pro Juda; secunda de electione septem diaconorum; tertia de circumcisione non imponenda illis qui credebant de gentibus; quarta hæc de Judæis illo tempore non prohibendis (ubi necessitas exigeret,) legalibus cæremoniis initiari propter scandalum eorum qui putabant apostolos legem Moysi sicut idololatræ dogmata damnare.

Romans 4:12et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.

2 Thessalonians 3:6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. + 3.6 Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 7:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 7:4Mark 7Mark 7:6 →