The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 18 › Matthew 18:8

Matthew 18:8

Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. + 18.8 Si autem manus tua. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est, etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore if thy hand or thy foot offend thee, cut them off, and cast them from thee: it is better for thee to enter into life halt or maimed, rather than having two hands or two feet to be cast into everlasting fire.

In Context

7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. + 18.7 Væ homini. Quia non judicatur secundum utilitatem quæ inde provenit, sed secundum exitum quem intendit.

9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

Read all of Matthew 18

Cross References

Isaiah 2:20In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quæ fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones. + 2.20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.

Isaiah 33:14Conterriti sunt in Sion peccatores; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? + 33.14 Quis poterit. Dei magnalia narrat et Deum ignem vocat.

Matthew 5:29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. + 5.29 Erue eum. Ad litteram nullum membrum erui præcipitur, sed interior visus qui dexter, et exterior qui sinister dicitur, per studium pii laboris si nocet est revocandus vel removendus: et etiam longe faciendus, ut scilicet nec in memoria habeatur. Eruitur oculus cum frangitur malus usus. Projicitur, cum ex toto annihilatur, nec intrare permittitur.

Matthew 15:30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, + 15.30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.

Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.

Luke 14:26Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. + 14.26 Si quis venit. Simul et odisse et diligere possumus: ut et cognitione conjunctos, et divino præcepto diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Adhuc. Tunc bene animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 18:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 18:7Matthew 18Matthew 18:9 →