The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 1 › Matthew 1:3

Matthew 1:3

Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. + 1.3 Judas autem. Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Ægyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. Phares autem genuit Esrom. In Ægypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Ægypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab hædis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Judas begat Phares and Zara of Thamar; and Phares begat Esrom; and Esrom begat Aram;

In Context

2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. + 1.2 Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob. Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthæus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri hæc agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthæus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei. Genuit. Matthæus ponit, genuit: qui naturæ filios tantum numerat. Lucas: Qui fuit: qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthæus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te Psal. 2.. Judam et fratres. Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judæ memorat prætermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut hæredes in libro vitæ scripti, et quasi patriarchæ duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine prædictorum patrum Christus intravit in Ægyptum quod præsagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.

4Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. + 1.4 Aram autem. Aram Christus electus vel excelsus interpretatur: Electus de quo propheta: Ecce puer meus quem elegi Ose. 11.. Et alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus Psal. 112.. Ipse est Aminadab, id est voluntarius, qui dicit: Voluntarie sacrificabo tibi Ibid. 33.. Idem est Naasson, id est augurium, qui novit præterita, præsentia et futura. Vel Naasson serpentinus, quia Christus more serpentis omnes cavit insidias.

Read all of Matthew 1

Cross References

Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.

Genesis 38:29Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. + 38.29 Quare divisa, etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.

Numbers 26:20Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum.

1 Chronicles 2:1Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, + 2.1 Achar qui. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Achar qui et Achan in Josue dicitur, id est coluber insidians, Achar turbatus, etc., usque ad id est, multitudine peccatorum exstincti sunt.

1 Chronicles 9:6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 1:2Matthew 1Matthew 1:4 →