The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 16 › Matthew 16:18

Matthew 16:18

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. + 16.18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I say also unto thee, That thou art Peter, and upon this rock I will build my church; and the gates of hell shall not prevail against it.

In Context

17Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. + 16.17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

19Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis. + 16.19 Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.

Read all of Matthew 16

Cross References

2 Samuel 18:4Ad quos rex ait: Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam: egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.

Psalms 9:13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum. + 9.13 Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum. 1

Psalms 127:5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ. 1

Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.

Isaiah 38:10[Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum. + 38.10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 16:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 16:17Matthew 16Matthew 16:19 →