Matthew 12:26
Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? + 12.26 Et omnis civitas. Eadem ratio est civitatis et domus, quæ regni. Civitas Jerusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in Apostolos exarsit, facta divisione, excidio cecidit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if Satan cast out Satan, he is divided against himself; how shall then his kingdom stand?
In Context
Cross References
John 12:31Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. + 12.31 Nunc judicium est. Discretionis scilicet, quod est ante ultimum damnationis, quia nunc per passionem jure diaboli destructo multi liberabuntur, unde exponendo subjungit: Patior, turbor, et per hæc, etc. Ejicietur. A redemptis expelletur, prædicantibus apostolis plene expelletur qui olim a paucis etsi extra tentetur, non lædit intus.
John 16:11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. + 16.11 De judicio. Quia si damnatum illum sequuntur cum eo damnantur, et ne sibi credant parci terrentur supplicio illius superbi.
Colossians 1:13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, + 1.13 Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.
Revelation 9:11et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. + 9.11 Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem hæc possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebræi, Græci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.
Revelation 16:10Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: + 16.10 Super sedem bestiæ. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes.