Matthew 13:57
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. + 13.57 Propheta. Christus dicitur propheta. Unde Moses dicit: Prophetam suscitabit vobis Dominus de semine vestro Deut. 18.. In patria. Id est, in populo Judæorum: majora autem facit in gentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista?
Cross References
Isaiah 8:14et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem. + 8.14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Mark 6:3Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. + 6.3 Faber. BEDA. Qui operatur igni et spiritu; unde: Ipse baptizabit vos in igne et spiritu Joan. 1.. Faber est qui fabricatus est auroram et solem.
Luke 2:34Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur: + 2.34 Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2..
Luke 7:23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. + 7.23 Beatus. Quasi dicat: Mira quidem facio, sed abjecta pati non dedignor, et cavendum est hominibus ne in me despiciant mortem, qui signa venerantur. Qui non. GREG. Qui de potentia divinitatis non dubitaverit. Hoc non contra Joannem, quem mox adeo commendat, sed non credentes a perfidia revocat, et Joanni exponit quod quærebat, quia Deus salvos faciendi, et Domini Domini exitus mortis Psal. 67.. Visis tot signis et virtutibus, fidelis non potuit de morte ejus dubitare, sed admirari, sed infidelium mens scandalum in illo pertulit, cum et post miracula morientem vidit.
John 6:42et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?