Hebrews 4:6
Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 14:12Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est. + 14.12 Feriam igitur eos. ORIG., hom. 8 in Num. Comminatio hæc non est iracunda, sed prophetica, etc., usque ad ideo pluribus exorat pro populo illo. ID. Feriam igitur. Fit commmatio hæc a Domino, etc., usque ad quod alium populum hoc abjecto resuscitet.
Isaiah 65:15et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: + 65.15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.
Matthew 22:9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
1 Corinthians 7:29Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint: + 7.29 Hoc itaque dico. Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent Tanquam non habentes sint. Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quæ sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.
Hebrews 3:18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?