The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 15 › Mattheum 15:31

Mattheum 15:31

ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Insomuch that the multitude wondered, when they saw the dumb to speak, the maimed to be whole, the lame to walk, and the blind to see: and they glorified the God of Israel.

In Context

30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos: et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, + 15.30 Cæcos. Cæci sunt qui non intelligunt, etiamsi obediant jubentibus. Surdi, qui non obediunt, etiamsi intelligant.

32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. + 15.32 Jesus autem. Convocat discipulos, ut doceat magistros cum minoribus communicare consilia sua. Vel ut ex locutione intelligant signi magnitudinem. Misereor turbæ. Turba triduo sustinet Dominum, quia fideles pœnitentes se ad Dominum in opere et sermone et cogitatione convertunt, qui in præsentis vitæ via deficerent, si in sua conscientia sine doctrinæ pabulo dimitterentur. In superiori signo propinqui memorantur, et vicini quinque sensuum et eorum non recordatur Dominus, sed discipuli in vespera jam inclinato sole. Hic Dominus se misereri dicit, et quare, quia triduo jam perseverant mecum. In toto sæculo tertium tempus est, quo gratia datur, primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est in futuro: ubi dies erit sine nocte, ad quod tendens reficitur in via.

Read all of Mattheum 15

Cross References

Genesis 33:20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.

Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1

Matthew 9:8Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.

Matthew 18:8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. + 18.8 Si autem manus tua. Docuit supra ne scandalizemus credentes, etc., usque ad per occasionem pietatis pateas scandalis. Bonum tibi est, etc. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitæ præsentis necessaria vitam æternam perdere.

Mark 2:12Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.

Mark 9:43ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. + 9.43 Ubi vermis. BEDA. Fetor vermium de corruptione carnis et sanguinis, ideoque caro recens sale conditur, ut exsiccato humore sanguineo, vermis esse nequeat. Caro ergo et sanguis vermes creant, quia delectatio carnalis cui condimentum continentiæ non resistit, pœnam luxuriosis generat æternam. Debemus ergo corpus continentiæ sale, et mentem condimento sapientiæ ab erroris et vitiorum labe castigare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 15:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 15:30Mattheum 15Mattheum 15:32 →