Matthew 19:10
Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. + 19.10 Non expedit. Videbant grave pondus uxorum, quod iracundæ, ebriosæ et hujusmodi, quæ quidem sunt sustinendæ, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
His disciples say unto him, If the case of the man be so with his wife, it is not good to marry.
In Context
11Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
Cross References
Proverbs 5:15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; + 5.15 Bibe aquam. Docet ab hæreticis cavendum et custodiæ Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis prædicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere.
Proverbs 19:13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. + 19.13 Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
Proverbs 21:19Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
1 Corinthians 7:8Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
1 Corinthians 7:32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quæ Domini sunt, quomodo placeat Deo.
1 Timothy 4:3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. + 4.3 Quos Deus creavit. Hæc doctrina sanctorum, illa dæmoniorum.