The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:5

Matthew 19:5

Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. + 19.5 Adhærebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And said, For this cause shall a man leave father and mother, and shall cleave to his wife: and they twain shall be one flesh?

In Context

4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: + 19.4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.

6Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. + 19.6 Homo non separet. Homo separat, quando pro desiderio secundæ primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.

Read all of Matthew 19

Cross References

Genesis 34:3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

Deuteronomy 10:20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

1 Samuel 18:1Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. + 18.1 Et factum est, etc., et dilexit, etc. RAB. in lib. Reg. Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judæis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te Matth. 19.. Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quæ habuerant, in Christi servitium contulerunt.

2 Samuel 1:26Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.

Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1

Mark 10:5Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud: + 10.5 Ad duritiam cordis. ID. Nunquid Deus contrarius sibi est, etc., usque ad per odia et homicidia perseverare nuptiarum copulam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:4Matthew 19Matthew 19:6 →