The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 20 › Matthew 20:7

Matthew 20:7

Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They say unto him, Because no man hath hired us. He saith unto them, Go ye also into the vineyard; and whatsoever is right, that shall ye receive.

In Context

6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?

8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

Read all of Matthew 20

Cross References

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

Luke 14:21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.

Acts 4:16dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare.

Romans 10:14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.

Ephesians 2:11Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: + 2.11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu.

Ephesians 6:8scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 20:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 20:6Matthew 20Matthew 20:8 →