The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 21 › Matthew 21:18

Matthew 21:18

Mane autem revertens in civitatem, esuriit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now in the morning as he returned into the city, he hungered.

In Context

17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam: ibique mansit. + 21.17 Abiit foras. Quia pauper, nullique adulatus, nullum in tanta urbe invenit hospitem, sed apud Lazarum receptus est.

19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. + 21.19 Fici arborem. Sicut multa dixit in parabolis, ita et fecit. Cur enim in ficu fructum quæreret, cujus tempus nondum esse quilibet sciret, et ob id æternæ sterilitati damnaret, nisi quia plebem quam docebat verbo terruit hic facto; ne quis habens folia, id est verba justitiæ sine fructu operum, mereatur excidi. Folia. Traditiones Pharisæorum sine fructu veritatis, unde alius evangelista: nondum erat tempus salvationis Isræl, eo quod populus gentium nondum subintrasset, vel quia præteriit tempus fidei, cum spretus ad gentes transiit. Nunquam ex te fructus. Non facit injuriam creator possidenti, si creatura sua ad arbitrium suum utitur, et ad utilitatem aliorum.

Read all of Matthew 21

Cross References

Matthew 12:1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. + 12.1 In illo tempore. Narrata prædicatione et miraculis unius anni ante quæstionem Joannis factis, transit ad illa quæ facta sunt alio anno, scilicet, post mortem Joannis, quando jam in omnibus Christo contradicitur. Esurientes, etc. Quia, ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis: propter nimiam importunitatem eorum. Alii Evangelistæ addunt: manibus confricasse Luc. 6.. Unde et Petro dicitur: Macta et manduca Act. 10..

Mark 11:20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus. + 11.20 Aridam factam. BEDA. A radicibus arefacta est ficus, ut ostenderetur gens impia non ad tempus, vel ex parte corripienda externorum incursibus, et per pœnitentiam liberanda, sicut sæpe factum est, sed omni et æterna damnatione ferienda. Aliter. Arefacta est a radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdidit in cœlis et patriam in terris.

Hebrews 4:15Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. + 4.15 Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 21:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 21:17Matthew 21Matthew 21:19 →