Luke 7:37
Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: + 7.37 In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.
Mark 14:3Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus. + 14.3 Et cum esset Bethaniæ. ID. Hinnulus cervorum semper ad lectulum suum redit, id est, Filius obediens Patri usque ad mortem: obedientiam a nobis petit. Simon enim obediens dicitur. Simonis leprosi. Simon leprosus mundum infidelem primo, postea fidelem significat. Et recumberet, venit, etc. Recumbente seipso, id est, humiliante se, ut eum tangeret fides peccatricis: quæ de pedibus ascendit ad caput, a capite descendit per fidem, id est, a Christo ad membra ejus. Mulier. BEDA. Maria Magdalena soror Lazari quem suscitavit Dominus, etc., usque ad ut Matthæus et Marcus perhibent, oleo sancto perfudit. Alabastrum. Alabastrum marmor candidum variis guttis distinctum unguenta incorrupta servat. Nardi spicati. Pistica nardus dicitur mista, quia non solum de radice, sed de spicis et de foliis compositum erat: quod est pretiosius. Et fracto. HIER. Domus impleta odore, cœlum et terra est. Fractum alabastrum carnale est desiderium, quod frangitur ad caput: ex quo omne corpus compaginatum est. BED. Devotio Mariæ, fidem et pietatem designat Ecclesiæ, etc., usque ad pia prædicatione et devotis veneratur obsequiis.
Luke 5:32Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. + 5.32 Vocare justos. BEDA. Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti; et de lege præsumentes, gratiam Evangelii non quærunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt.
Luke 7:37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti: + 7.37 In domo. In cujuscunque domo interiore cognoveris sapientiam et justitiam recumbentem, recurre ad pedes, id est, ad extremam sapientiæ partem, inquire lacrymis, confitere peccata, expande capillos, id est, sterne ante eum cunctas corporis tui dignitates, osculare, id est, nihil nisi sapientiam loqueris. Attulit. Quot habuit in se oblectamenta, tot de se invenit holocausta. HIER. Alabastrum unguenti, id est, corpus cum fide, etc., usque ad id est, peccata Judæorum.
Luke 19:7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. + 19.7 Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?
John 9:31scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.