The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:11

Matthew 26:11

Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis. + 26.11 Me autem, etc. Corporali præsentia, alioquin dicit alibi: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For ye have the poor always with you; but me ye have not always.

In Context

10Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.

12Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. + 26.12 Mittens enim. Officium est sepulturæ quod vos perditionem esse putatis. Nec mirum, si mihi dat fidei odorem, pro qua mox fusurus sum sanguinem.

Read all of Matthew 26

Cross References

Matthew 18:20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. + 18.20 Si duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.

Matthew 25:42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: + 25.42 Non dedistis, etc. Quid meretur qui aliena rapuit, si æternaliter damnatur quid de suo non dedit?

Mark 14:7semper enim pauperes habetis vobiscum: et cum volueritis, potestis illis benefacere: me autem non semper habetis. + 14.7 Me autem non semper. BEDA. Corporali præsentia et familiaritate conjunctum sicut nunc. Unde Apostolus: Etsi noverimus Christum secundum carnem, sed nunc jam novimus II Cor. 5.. Spiritualiter autem semper est nobiscum, unde: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi omnibus diebus. HIER. Ita intelligendum est: Me autem non semper habebitis in corporali præsentia, ut prius in convictu et familiaritate.

John 13:33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. + 13.33 Filioli. ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do. AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.

John 16:5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? + 16.5 Vado ad eum. Ita palam ut nemo interroget quod visu corporali cernat, viderunt eum in nube ascendentem certi de gloria qui prius prædicta passione quæsierant: Domine, quo vadis?

John 17:11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos. + 17.11 Serva eos. Ut sint unum in natura sua, sicut et nos in nostra sumus unum; et ideo non ait, ut sint unum nobiscum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut nos unum sumus, quia non sunt ejusdem naturæ cum Deo, sicut Filius, secundum quod Deus, unum est cum Patre.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:10Matthew 26Matthew 26:12 →