Apocalypsis 9:2
Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: + 9.2 Aperuit puteum abyssi. Hæreses quæ latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et ær. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Exodus 10:21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. + 10.21 Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
Isaiah 14:31Ulula, porta; clama civitas; prostrata est Philisthæa omnis; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus. + 14.31 Ulula. ID. Quasi: Philisthæi, plorate miseriam vestram, quæ venit per Sennacherib. Ulula, porta; clama, civitas. Philisthæi potione cadentes, etc., usque ad anima malis cogitationibus repleta. Ab aquilone enim fumus. Exardescentibus sagittis diaboli, qui noxius oculis et contrarius lumini. Ab aquilone olla Jeremiæ succenditur. Non est qui effugiat agmen ejus. Nullus præter Jerusalem, etc., usque ad et sola Jerusalem sit liberanda.
Joel 2:10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Acts 2:19et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: + 2.19 Et dabo. Mystice prodigia in cœlo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictæ, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animæ vel cordis compunctio. Prodigia in cœlo. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et cœlum tenebris obductum. Sanguinem. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. Sol convertetur, etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terræ occultata.
Revelation 9:17Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. + 9.17 Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur æterna pœna, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est æternam pœnam, quæ nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia hæretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam pœnis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa æternæ pœnæ. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Cæci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.