Matthew 4:14
ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That it might be fulfilled which was spoken by Esaias the prophet, saying,
In Context
Cross References
Isaiah 9:1[Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. + 9.1 Primo tempore, HIER. Hæ duæ tribus ab Assyriis in captivitatem ductæ sunt, etc., usque ad vidit prius lucem prædicantis Christi. Terra Zabulon. ID. In qua Christus primum prædicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Via maris. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Galilææ gentium. Galilææ duæ sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.
Matthew 2:15et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum.
Matthew 8:17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.]
Matthew 26:54Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
Luke 22:37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
John 15:25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. + 15.25 Quia odio. Gratis odit, qui nullum ex odio commodum quærit vel incommodum fugit. Sic impii oderunt Christum. Sic justi diligunt gratis, non propter aliud sed propter ipsum.