Luke 16:17
Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. + 16.17 Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem, tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it is easier for heaven and earth to pass, than one tittle of the law to fail.
In Context
Cross References
Isaiah 40:8exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. + 40.8 Verbum autem Domini. Verbum Christus cum corpore suo, quod est Ecclesia.
Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.
Romans 3:31Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus. + 3.31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.
2 Peter 3:10Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur. + 3.10 Cœli magno. Cœli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.
Revelation 21:1Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est. + 21.1 Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quæ sancti ita glorificati sunt. Cœlum novum et terram novam. Immutatio æris et terræ, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.