bible.software › Mattheum › Mattheum 5 › Mattheum 5:26
Mattheum 5:26
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. + 5.26 Novissimum quadrantem. Id est, minuta peccata, quia nihil erit impunitum. Vel per quadrantem novissimum, significantur terrena peccata, quia prima pars mundi cœlum; secunda, ær; tertia aqua; quarta, novissima terra. Ergo donec reddas novissimum quadrantem, id est, donec luas peccata quæ de terra contraxisti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Verily I say unto thee, Thou shalt by no means come out thence, till thou hast paid the uttermost farthing.
In Context
25Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris. + 5.25 Esto consentiens. Sicut jam præcepit fratri reconciliari et post jubet inimicos diligi, ita hic dum currimus in via hujus sæculi, ad pacem et concordiam hortatur, sicut dicitur: Si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes Rom. 12.. Et pro consentiens ex Græco habetur benignus vel benevolus. Cito, ne differas in crastinum: Dum es in via, dum adhuc licet operari. Si fratrem læsisti, reconciliare ei. Si adversarius exstiterit, esto benevolus, ut fiat amicus. In via cum eo. Sermo divinus, nobiscum est in Christi via. Adversarius nobiscum in via sæculi. Sermo divinus nobis via est qua currimus. Unde: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum Psal. 118.. Ne forte tradat. Sic temperavit, ut pœnitentiæ locum non afferret: putaretur enim, quod si obiisset adversarius et non posset ei in via esse benevolus, necessario judici traderetur. Sed et locum pœnitentiæ reliquit, et impœnitentem judici tradidit, dicens: Judex tradat te ministro. Tradat, id est, causa sit cur tradaris in manus Christi, cui Pater omne judicium dedit. Christus ministro, id est angelo, qui colliget zizania.
27Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. + 5.27 Audistis. RAB. Adhuc qui dixit: Non veni solvere legem, sed adimplere Marc. 11.. Addit: quantum debeat abundare, etc., usque ad quando anima relicta superiori lege, turpi voluntate inferiorum prostituta corrumpitur. Viderit mulierem. BEDA. Magna superadditio. Visus ponitur pro omni motu qui est, etc., usque ad quia non secundum quod quisque potuit et non licuit, sed secundum quod voluit et proposuit ex conscientia accusatur vel defenditur. Ad concupiscendum. Ut transeat in affectum cordis, ut facere disponat, ubi non deest voluntas, sed occasio: quod passio dicitur, quæ est mors in domo. Propassio est animi subitus affectus vel iræ, vel amoris. Passio est animi forma vel deliberatio ex consensu. Unde dicitur aliquis iracundus vel amator. ISID. Si contemplatio vertitur in tædium vel in arrogantiam, dimitte eam, et transi ad activam: quia melius est per activam salvari, quam per contemplativam perire.
Read all of Mattheum 5
Cross References
Matthew 18:34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.
Luke 16:26et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est: ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. + 16.26 Et in his omnibus. Sicut reprobi a pœnis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animæ etsi in naturæ suæ bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiæ conjunctæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.
James 2:13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium. + 2.13 Superexaltat autem. BED. Sicut in judicio dolebit ille qui non fecit misericordiam, ita qui fecit, remuneratus exsultabit atque gaudebit.
This Verse In Other Editions
Study Mattheum 5:26