The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 16 › Luke 16:18

Luke 16:18

Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, mœchatur: et qui dimissam a viro ducit, mœchatur. + 16.18 Omnis etc. AMBR. Non omne conjugium est a Deo. Non enim gentilibus Christianæ copulantur, cum lex prohibeat. Ubi est impar conjugium, lex Dei non est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whosoever putteth away his wife, and marrieth another, committeth adultery: and whosoever marrieth her that is put away from her husband committeth adultery.

In Context

17Facilius est autem cælum et terram præterire, quam de lege unum apicem cadere. + 16.17 Facilius est. Quamvis dicam, Lex et prophetæ usque ad Joannem, tamen non prædico legis destructionem: quia facilius est maxima mundi elementa quam minima legis præcepta transire, quia etiam illa quæ levia vel superstitiosa videntur, non vacant a sacramentis spiritualibus quando omnia et in Evangelio recapitulatur.

19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.

Read all of Luke 16

Cross References

Matthew 5:31Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. + 5.31 Det illi. AUG. Scripsit Moyses in Deuteronomio, quod si uxor non placet viro propter aliquam fœditatem, dimittat eam. Quod Christus exponit, etc., usque ad sicut diligit inimicum, non in hoc quod inimicus et malus, sed quod homo ut secum sit salvus. CHRYSOST. Permisit Moyses dari libellum repudii, ne propter odium funderetur sanguis. Permisit fieri mala, etc., usque ad quia malas hominum voluntates ad plenum prohibere non possumus.

Mark 10:11Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. + 10.11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.

1 Corinthians 7:10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 16:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 16:17Luke 16Luke 16:19 →