Matthew 6:20
Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. + 6.20 Thesaurizare autem. Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. In cœlo. Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In cœlo, id est, in spirituali firmamento: quod non transit: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 19:21Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Luke 18:22Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
1 Timothy 6:19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. + 6.19 Thesaurizare. Ad hoc præmittuntur divitiæ non perituræ.
Hebrews 11:26majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. + 11.26 Improperium Christi. Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Dæmonium habes Joan 7.. Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Ægyptium Exod. 2. Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.
1 Peter 1:4in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, + 1.4 Incorruptibilem. Naturaliter non est anima incorruptibilis, sed gratia Dei per fidem et justitiam ad intellectum perficitur incorruptibilis. In vobis. Qui dedit vobis credentibus potestatem filios Dei fieri, posuit in vobis illam perseverantiam, per quam hæreditatem in cœlis accipiatis, quia qui non servaverit disciplinam Patris non meretur hæreditatem ejus.
Revelation 2:9Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ.