The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:21

Matthew 6:21

Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. + 6.21 Ubi enim est thesaurus. Si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, cor est in Christo fixum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For where your treasure is, there will your heart be also.

In Context

20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. + 6.20 Thesaurizare autem. Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere. In cœlo. Id est, omnem spem in cœlestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes. In cœlo, id est, in spirituali firmamento: quod non transit: Cœlum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. Si ergo cor est in cœlo, mundum est, quia munda sunt cœlestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.

22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. + 6.22 Lucerna. Prosequitur munditiam cordis. Sicut oculus membra ad operandum dirigit, sic intentio et lux fidei omnes virtutes. Lucerna est lumen in testa, sic charitas in fide. Cum fides cessabit, sola charitas lux erit. De exteriori, docet officium interioris hominis, intentione mentis et luce fidei omnes virtutes illustrantur, ut reddant lucidum corpus. Item ad munditiam cordis per se hoc capitulum est, vel gratia priorum operum quæ palam apparent. Si fuerit oculus, etc. Si pura intentione, quæ potes bona agis, opera sunt lucis, etiamsi non ita hominibus videatur. Si perversa intentio est, pravum est quidquid agitur, etsi videatur rectum. Oculus unus et simplex est, scilicet charitas, quæ modo lucet in fide sicut in testa.

Read all of Matthew 6

Cross References

Isaiah 33:6Et erit fides in temporibus tuis: divitiæ salutis sapientia et scientia; timor Domini ipse est thesaurus ejus. + 33.6 Tuis. O Ezechia; vel suis secundum alios, scilicet liberati populi. Ejus. HIER. Scilicet salutis: sine timore enim neque sapientia, neque scientia quidquam prodest, unde: Habebis multa bona si timueris Deum Tob. 4.; et: Initium sapientiæ timor Domini Psal. 110..

Jeremiah 22:17Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.

Luke 12:34Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. + 12.34 Ubi enim thesaurus. Universaliter, et de pecunia et de omnibus voluptatibus. Gulosi thesaurus est venter, ubi habet cor, sic et de aliis. Nam si in terra, cor est deorsum; si in cœlestibus, est in Christo fixum. Necesse est enim, ut quo præcesserit dilectionis thesaurus, illic et cogitationis sequatur affectus.

Romans 7:5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. + 7.5 Cum enim essemus. Hic quatuor actus hominis ponit, ante legem, sub lege, sub gratia: deinde in alia vita ubi nullum bellum.

Colossians 3:1Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: + 3.1 Quæ sursum sunt. Non loco, sed merito excellentiæ.

Philemon 1:19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:20Matthew 6Matthew 6:22 →