The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 9 › Matthew 9:2

Matthew 9:2

Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. + 9.2 Offerebant. Doctores sunt, qui sublevant et offerunt Christo monendo et intercedendo. Fidem. Quantum valet apud Deum fides propria, apud quem sic valuit aliena, ut intus et extra sanaret hominem. Confide, fili, remittuntur tibi. Lucas dicit: Homo, etc., usque ad tollens causam morbi, post curat corpus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, they brought to him a man sick of the palsy, lying on a bed: and Jesus seeing their faith said unto the sick of the palsy; Son, be of good cheer; thy sins be forgiven thee.

In Context

1Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. + 9.1 In civitatem. Ne putes hanc esse Nazareth, etc., usque ad Capharnaum quasi metropolis.

3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.

Read all of Matthew 9

Cross References

Psalms 32:1Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. + 32.1 In finem. CASS. Hic propheta potentiam et facta Dei enumerat, et sic ad laudem Dei invitat; primo, justos et rectos monet laudare, quia exsultare in illo nisi laudando non possumus: rectos, inquit, decet collaudatio. Exsultate, etc. AUG. Curvus laudat Deum quando sibi bene est; blasphemat quando male: rectus semper ut Job. 1

Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.

Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:

Matthew 8:10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.

Matthew 9:6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. + 9.6 Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.

Mark 1:32Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: + 1.32 Vespere autem. ID. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes. Plures enim per apostolos post mortem suam sanavit, quam cum in carne vivens Judæis prædicavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 9:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 9:1Matthew 9Matthew 9:3 →