Matthew 9:3
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And, behold, certain of the scribes said within themselves, This man blasphemeth.
In Context
4Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Cross References
Leviticus 24:16et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Matthew 26:65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? ecce nunc audistis blasphemiam: + 26.65 Scidit vestimenta. Furor qui fecit de solio surgere, facit et vestem scindere. Magno mysterio: cum vestis Domini nec a militibus scindi potuit. Significat enim sacerdotium eorum pro sceleribus pontificatum esse penitus solvendum: sed soliditas Ecclesiæ (quæ vestis Dei dicitur) usque in finem sæculi indirupta manebit. Mos est Judæorum cum aliquid blasphemiæ audiunt, scindunt vestimenta. Quod Paulus et Barnabas fecerunt in Licaonia, cum dicti sunt Jupiter et Apollo.
Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.
Luke 5:21Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? + 5.21 Quis potest dimittere? Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.
John 10:33Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. + 10.33 Facis teipsum. Intellexerunt non posse dici. Ego et Pater unum sumus, nisi ubi est æqualitas Patris et Filii, quod Arius non intellexit; Christus autem, quia vidit illos tardos non ferre splendorem veritatis, temperavit eum in his verbis: Nonne scriptum est, etc.