Matthew 9:5
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? + 9.5 Quid est. Nota infirmitates aliquando contingere propter peccata, etc., usque ad unde: Duplici contritione conteret eos Dominus. BED. Quid est facilius, sed quoniam hoc spirituale non creditis, probetur signo visibili quod non minoris constat esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis, quæ potest dimittere peccata ut Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For whether is easier, to say, Thy sins be forgiven thee; or to say, Arise, and walk?
In Context
4Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Cross References
Isaiah 35:5Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt;
Luke 5:23Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
John 5:17Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. + 5.17 Jesus autem respondit. Quasi dicat cæci in lege cur mihi invidetis, si hominem in sabbato sano, qui Deus cum Patre semper operor.
Acts 3:16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. + 3.16 Integram sanitatem. In duobus quæ prædicta sunt.
Acts 9:34Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. + 9.34 Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.