Revelation 21:6
Et dixit mihi: Factum est: ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis. + 21.6 Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quæreret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum. Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 36:9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 1
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
Hosea 14:4Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.
John 7:37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.
Romans 8:32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? + 8.32 Tradidit. Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis Ephes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis præstitum est de passione Christi, malitiæ Judæ deputabitur; habebit ille mercedem malitiæ, Christus laudem gratiæ. Omnia. Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Æqualia, scilicet angeli quibus æquabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quædam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria cœlestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.