Numbers 5:9
Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent: + 5.9 Ad sacerdotem. Christum scilicet, cui dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109.. Ejus scilicet judicio cuncta reservans, ne forte judicet rem incertam, unde: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, etc. RAB. in Num. Farina hordeacea scientiam veteris legis significat, etc., usque ad damnanda aut liberanda reservatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
Cross References
Leviticus 6:17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. + 6.17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.
Leviticus 7:6Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Leviticus 22:2Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. + 22.2 Quæ ipsi offerunt, etc. Quæ obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est.
Numbers 18:19Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. + 18.19 Pactum salis. RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quæ ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et prædicatoribus divinæ legis, non sæcularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus sæculi I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terræ Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo Rom. 8..
Deuteronomy 18:3Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: + 18.3 Dabunt. Quia in corporalibus solatiis et spiritualibus emolumentis devote doctoribus nostris communicare debemus, unde: Communicet is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omni opere bono Gal. 6.. Ventriculum. Venter receptaculum ciborum, omnes hominum labores, et momentanea gulæ blandimenta sunt, quorum finem condemnat: et mentibus Deo sacratis ostendit totum quod voramus in successum projici, unde: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et hanc destruet.
Malachi 3:8Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis.