Philemon 1:20
ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Yea, brother, let me have joy of thee in the Lord: refresh my bowels in the Lord.
In Context
19Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
21Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Cross References
2 Corinthians 7:4Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. + 7.4 Repletus sum consolatione. Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. Superabundo, etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.
Philippians 1:8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. + 1.8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.
Philippians 4:1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. + 4.1 Gaudium, et consolatio. Id est per quos in præsenti lætificor et in futuro coronabor. Discipulis enim in agone victoribus, dignus erit corona magister.
1 Thessalonians 3:7ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
Philemon 1:12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: + 1.12 Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.
1 John 3:17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? + 3.17 Qui habuerit, etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.