The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 1 › Philippians 1:8

Philippians 1:8

Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. + 1.8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For God is my record, how greatly I long after you all in the bowels of Jesus Christ.

In Context

7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.

9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:

Read all of Philippians 1

Cross References

Isaiah 63:15Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. + 63.15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus.

Luke 1:78per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:

Romans 9:1Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: + 9.1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.

2 Corinthians 7:15et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam: quomodo cum timore et tremore excepistis illum.

Galatians 1:20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.

Philippians 2:1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: + 2.1 Si qua consolatio, etc. Si vultis habere consolationem in rebus Christi, id est in remissione peccatorum et in aliis donis; vel: si consolari me vultis, si quod solatium charitatis est vobis, id est si vultis ut charitas ecclesiarum quæ orant et bona agunt pro fratribus, sit vobis solatium et confortatio in adversitatibus vestris. Si qua societas spiritus. Propter hanc societatem illi in quos primitus venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti. Si qua viscera. Id est si affectum pietatis habetis erga me. Non dico ipsam miserationem, id est exhibitionem misericordiæ. Si ista, inquam, vultis vobis prodesse, implete gaudium meum, id est estote humiles, unanimes, quod eritis si habueritis idem sapere, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 1:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 1:7Philippians 1Philippians 1:9 →