The Bible Software
bible.softwarePhilemonPhilemon 1 › Philemon 1:7

Philemon 1:7

Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. + 1.7 Viscera sanctorum. Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For we have great joy and consolation in thy love, because the bowels of the saints are refreshed by thee, brother.

In Context

6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. + 1.6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.

8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:

Read all of Philemon 1

Cross References

2 Corinthians 7:13coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis: + 7.13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.

1 Thessalonians 2:13Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis: + 2.13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

1 Thessalonians 3:9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, + 3.9 Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium.

Philemon 1:20ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.

3 John 1:3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philemon 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philemon 1:6Philemon 1Philemon 1:8 →