Philemon 1:6
ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. + 1.6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. + 25.16 Operatus est in eis. A visibilibus se custodiendo, alios pro posse exhortando, ut de visibilibus ad invisibilia transeant. Vel utrique sexui prædicando, et de bonis moribus informando geminavit accepta talenta.
2 Corinthians 9:12Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quæ desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
Philippians 4:8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. + 4.8 De cætero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.
Titus 3:14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
James 2:14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? + 2.14 Quid proderit, etc. ID. Hic latius disputat de operibus misericordiæ, ut quos præcedente sententia terruerat, consoletur, docendo quibus remediis expientur quotidiana peccata, sine quibus non agitur vita. Ne illi qui non in uno tantum, sed in multis offendunt, in judicio inveniantur rei omnium.
1 Peter 1:5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. + 1.5 In virtute. Nullus suæ libertatis potentia custodiri valet in bonis, nisi ille perficiat a quo initium bonæ actionis habetis. Laborate de fide per fidem, venturi in salutem æternam, quæ etiamsi modo non apparet, tamen parata est revelari, si nos fuerimus parati.