Philippenses 1:17
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. + 1.17 Quidam autem, etc. Convicti in contentione a me, prædicant secundum quod eos convici debere prædicare. Ex contentione. Ex privato odio, quod aliquando mecum contulerunt, et confutati sunt. Et ne viderentur correcti, addit: Non puro animo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the other of love, knowing that I am set for the defence of the gospel.
In Context
16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
Cross References
Luke 21:14Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis:
Acts 26:1Agrippa vero ad Paulum ait: Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu cœpit rationem reddere:
Romans 1:13Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. + 1.13 Fratres. Quia renati, et aliqui recti; vide supra: Vocatis sanctis.
Galatians 2:7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.
2 Timothy 1:11in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. + 1.11 In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.