Philippenses 1:18
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. + 1.18 Quid enim? Non prohibet mercenarios, sed permittit, quia et ipsi utiles sunt ad aliqua. Sed et gaudebo. Ideo gaudeo de malis meis, vel de profectu Evangelii, quia inde mihi salus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 9:38Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: + 9.38 Nolite prohibere. BEDA. Hinc Apostolus: Sed sive occasione sive veritate Christus annuntietur, etc., usque ad detestari et prohibere debemus.
Luke 9:45At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. + 9.45 At illi ignorabant. Hæc ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.
Romans 3:9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, + 3.9 Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..
1 Corinthians 10:19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? + 10.19 Quid ergo? Quia dixi, fugite a cultura idolorum, videor dicere, quod idolis immolatum sit aliquid magnum, sed non hoc dico, sed potius dico, quod ea quæ gentes immolant, dæmoniis immolant: quia idolo diabolus colitur, qui pejor est idolo.
1 Corinthians 15:11sive enim ego, sive illi: sic prædicamus, et sic credidistis. + 15.11 Et sic credidistis. Arguit eos: quia cum hæc manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant.
2 John 1:9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. + 1.9 Et non permanet. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Qui permanet. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit.