Philippians 1:5
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. + 1.5 Communicatione. Per quam vestra communia fecistis, in Evangelio exaltando.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For your fellowship in the gospel from the first day until now;
In Context
4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
Cross References
Acts 16:12et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. + 16.12 Aliquot, conferentes. In quibusdam libris invenitur: Conferentes verbum Domini die sabbati.
Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
1 Corinthians 1:9Fidelis Deus: per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
Ephesians 2:19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, + 2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.
Philippians 1:7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. + 1.7 Sicut est mihi. Ita gratias ago, deprecor et confido, sicut justum est sentire, id est ita velle. Et exponit causam, eo quod habeam vos in corde, bonum vobis desidero, sive sim vinctus, sciens vos quoque vinctos, sive defendens Evangelium, quod et vos facitis.
Philippians 4:14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.